Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 15: Versus 27

Etiam, Domine.Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiae, et patientia, et humilitas praedicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat.Nam et catelli.Mensa, est sacra Scriptura; micae puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturae humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litterae superficiem, sed medullam.
(* Traductions européennes)